- STOECHADES
- STOECHADESinsulae Galliae Narbonens. contra Citharisten promuntor. orae inter Massiliam, et Forum- Iulium adiacentes. Isles des Ieres plerisque dictae, Lloydius. Ligustides eas vocat Stephanus, quod cum Massilia Liguriae olim tributae, quas Ptol. l. 10. c. 2. et Strabo l. 5. faciunt, tres memoratu dignas, parvas duas, quas hic non nominat, tantum a Massiliensibus coli, et portus suos habere ait. Alii 3. Proten, Mesen (quam et Pomponianam) et Hypoeam, ut Plin. l. 3. c. 5. qui unus et solus de Stoechadibus diligentissime scripsit. Mela l. 2. c. ult. quidquid insularum est, inter ostium Vari finem ve galliae atque Massiliam. Stoechadum appellatione designat, sic erunt insulae plus minus 40. Sed neminem in partibus Melahabet. A Massiliensibus, Graecis vicinis; qui earum et totius fere orae maritimae olim domini erant, Στοιχάδες ab ordine appellatae sunt, quod ex adverso Massiliae, rectô aequalique ordine ac distantiâ sint sitae. Lucanus l. 3. v. 516. sic de Decimo Bruto praetore classis Caesaris, per C. Trebonium Legatum Massiliam oppugnante:Venerat in fluctus Rhodani cum gurgite classis,Stoechados arva tenens. -----Baudrando sunt in ora Provinciae, contra Olbiam, et inter sinum Sambracitanum ad Ortum et Telonem ad Occasum. Tres praecipuae, Hypaea, l'Isle du Levant, seu du Titan, magis ad Ortum, Mese seu Pomponiana, Portoros, et Prote, Porquerolles, quae ad Occidentem. Eis adiacent duae aliae parvae admodum, nempe Sturium, Ribaudon et Phenice Ribaudas, in ora, inter promontor. Olbiae ad Boream et Proten ad Austrum. Hadr. Vales. Pomponianam, la Pomegue hodie dici, quô nomine, cum illa Stoechadum maxima sit, omnes reliquae aliquandoveniant, ut vulgo les Pomegues, appellentur: et Hypaeam If nuncupari, in qua arx le chateau d'If, alias la tour d'If, refert: qui idem tres tantum Plinii Stoechadas proprie dictas agnoscit: quibus decem plus minus insulae vicinae sint, in quibus Panaria, ubi vicus cum turre, Planier: Espobolen, Rieuls, cultae singulae, Callis longus, Callis Saracenus Calle Sarraine, Carchedonia Cassidaine, Carthaginensibus quibuscum Massilienses bellum gessêre, dicta, etc. Adeo fertiles autem hae insulae sunt, ut, post Rhodum amissam, Equites a Galliae Rege hîc commorandi veniam petere sibi proposuerint. Hîc Staechas herba copiose crescit, et circa corallium laudatissimum, quô Galli gladios, scuta et galeas adornâsse, testatur Plin. l. 32. c. 2. In Stoechadibus monasterium iam Cassiani tempore, qui A. C. 430. sub Placido et Valentiniano floruit, fuisse legimus. Pars maris Gallici circa Massiliam et insulas has, mare Massiliense, vulgo mer de Marseille dicitur. Vide Hadr. Vales. Notit Gall. Cassian. in Coll. Bouch. Hist. Provinc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.